memoria longo lassa sublabens situ.Potesne facie noscere ac vultu virum?Fortasse noscam: saepe iam spatio Obrutamlevis exoletam memoriam revocat nota.Ad sacra et aras omne compulsum pecusduces sequantur; ite, propere accersite,famuli, penes quos summa consistit gregum.Sive ista ratio sive fortuna occulit,latere semper patere quod latuit diu:saepe eruentis veritas patuit malo.Malum timeri maius bis aliquod potest?Magnum esse magna mole quod petitur scias,concurrit illinc publica, hinc regis salus:utrimque paria; contine medias manus,nihil lacessas, ipsa se fata explicent.Non expedit concutere felicem statum:tuto movetur quicquid extremo in loco est.Nobilius aliquid genere regali appetis?ne te parentis pigeat inventi vide.Vel paenitendi sanguinis quaeram fidem,si nosse certum est. ecce grandaevus senex,arbitria sub quo regii fuerant gregis,Phorbas. refersne nomen aut vultum senis?Adlidet animo forma; nec notus satis,nec rursus iste vultus ignotus mihi.Regnum optinente Laio famulus gregesagitasti opimos sub Cithaeronis plaga?Laetus Cithaeron pabulo semper novoaestiva nostro prata summittit gregi.SEN, Noscisne memet?Dubitat anceps memoria.Huic aliquis a te traditur quondam puer?effare. dubitas? cur genas mutat color?quid verba quaeris? veritas odit moras.Obducta longo temporum tractu moves.Fatere, ne te .cogat ad verum dolor.Inutile isti munus infantis dedi:non potuit ille luce, non caelo frui.Procul sit omen. vivit et vivat precor.Superesse quare traditum infantem negas?