exprome cuius capite placemus deos.Fari iubes tacere quae suadet metus.Si te luentes non satis Thebae movent,at sceptra moveant lapsa cognatae domus.Nescisse cupies nosse quae nimium expetis.Iners malorum remedium ignorantia est.itane et salutis publicae indicium obrues?Vbi turpis est medicina, sanari piget.Audita fare, vel malo domitus graviquid arma possint regis irati scies.Odere reges dicta quae dici iubent.Mittens Erebo vile pro cunctis caput,arcana sacri voce ni retegis tua.Tacere liceat, ulla libertas minora rege petitur?Saepe vel lingua magisregi atque regno muta libertas obest.Vbi non licet tacere, quid cuiquam licet?Imperia solvit qui tacet iussus loqui.Coacta verba placidus accipias precor.Vlline poena vocis expressae fuit?Est procul ab urbe lucus ilicibus niger,Dircaea circa vallis inriguae loca.cupressus altis exerens silvis caputvirente semper alligat trunco nemus,curvosque tendit quercus et putres situannosa ramos: huius abrupit latusedax vetustas; illa, iam fessa cadensradice, fulta pendet aliena trabe,amara bacas laurus et tiliae leveset Paphia myrtus et per immensum maremotura remos alnus et Phoebo obviaenode Zephyris pinus opponens latus:medio stat ingens arbor atque umbra gravisilvas minores urguet et magno ambitudiffusa ramos una defendit nemus,tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius,restagnat umor frigore aeterno rigens;limosa pigrum circumit fontem palus.Huc ut sacerdos intulit senior gradum,