(quis desit illi quive sit dubites color).caerulea fulvis mixta oberravit notis,sanguinea rursus; ultima in tenebras abit.sed ecce pugnax ignis in partes duasdiscedit et se scindit unius sacridiscors favilla— genitor, horresco intuens:libata Bacchi dona permutat cruorambitque densus regium fumus caputipsosque circa spissior vultus sedetet nube densa sordidam lucem abdidit.quid sit, parens, effare.Quid fari queaminter tumultus mentis attonitae vagus?quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala;solet ira certis numinum ostendi notis:quid istud est quod esse prolatum voluntiterumque nolunt et truces iras tegunt?pudet deos nescio quid. huc propere admoveet sparge salsa colla taurorum mola.placidone vultu sacra et admotas manuspatiuntur?Altum taurus attollens caputprimos ad ortus positus expavit diemtrepidusque vultum obliquat et radios fugit.Vnone terram vulnere afflicti petunt?Iuvenca ferro semet imposito induitet vulnere uno cecidit, at taurus duosperpessus ictus huc et huc dubius ruitanimamque fessus vix reluctantem exprimit.TIR. Vtrum citatus vulnere angusto micatan lentus altas irrigat plagas cruor?Huius per ipsam qua patet pectus viameffusus amnis, huius exiguo gravesmaculantur ictus imbre; sed versus retroper ora multus sanguis atque oculos redit.Infausta magnos sacra terrores cient.sed ede certas viscerum nobis notas.Genitor, quid hoc est? non levi motu, ut solent,agitata trepidant exta, sed totas manusquatiunt novusque prosilit venis cruor.