qui saxa cantu mulcet et silvas trahit,geminum que numen Castor et Pollux meum estsatique Borea quique trans Pontum quoquesummota Lynceus lumine inmisso videt,omnesque Minyae: nam ducem taceo ducum,pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;vobis revexi ceteros, unum mihi.incesse nunc et cuncta flagitia ingere.fatebor: obici crimen hoc solum potest,Argo reversa, virgini placeat pudorpaterque placeat: tota cum ducibus ruetPelasga tellus, hic tuus primum genertauri ferocis ore flammanti occidet.fortuna causam quae volet nostram premat,non paenitet servasse tot regum decus.quodcumque culpa praemium ex omni tuli,hoc est penes te. si placet, damna ream;sed redde crimen, sum nocens, fateor, Creo:talem sciebas esse, cum genua attigifidemque supplex praesidis dextrae peti;terra hac miseriis angulum ac sedem rogolatebrasque viles: urbe si pelli placet,detur remotus aliquis in regnis locus.Non esse me qui sceptra violentus geramnec qui superbo miserias calcem pede,testatus equidem videor haud clare parumgenerum exulem legendo et adflictum et graviterrore pavidum, quippe quem poenae expetitletoque Acastus regna Thessalica optinens.senio trementem debili atque aevo gravempatrem peremptum queritur et caesi senisdiscissa membra, cum dolo captae tuopiae sorores impium auderent nefas.potest Iason, si tuam causam amoves,suam tueri: nullus innocuum cruorcontaminavit, afuit ferro manusproculque vestro purus a coetu stetit.tu, tu malorum machinatrix facinorum,cui feminae nequitia ad audenda omnia,robur virile est, nulla famae memoria,