aliquando discat, vade veloci fugamonstrumque saevum horribile iamdudum avehe.Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?Quae causa pellat, innocens mulier rogat.Si iudicas, cognosce, si regnas, iube.Aequum atque iniquum regis imperium feras.Iniqua numquam regna perpetuo manent.I, querere Colchis,Redeo: qui advexit, ferat.Vox constitute sera decreto venit.Qui statuit aliquid parte inaudita altera,aequum licet statuerit, haud aequus fuit.C R. Auditus a te Pelia supplicium tulit?sed fare, causae detur egregiae locus.Difficile quam sit animum ab ira flectereiam concitatum quamque regale hoc putetsceptris superbas quisquis admovit manus,qua coepit ire, regia didici mea.quamvis enim sim clade miseranda obruta,expulsa supplex sola deserta, undiqueadflicta, quondam nobili falsi patreavoque clarum Sole deduxi genus.quodcumque placidis flexibus Phasis rigatPontusque quicquid Scythicus a tergo videt,palustribus qua maria dulcescunt aquis,armata peltis quicquid exterret cohorsinclusa ripis vidua Thermodontiis,hoc omne noster genitor imperio regit.generosa, felix, decore regali potensfulsi: petebant tunc meos thalamos proci,qui nunc petuntur. rapida fortuna ac levispraecepsque regno eripuit, exilio dedit.confide regnis, cum levis magnas opeshuc ferat et illuc casus— hoc reges habentmagnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:prodesse miseris, supplices fido lareprotegere, solum hoc Colchico regno extuli,decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,praesidia Achivae gentis et prolem deum,servasse memet, munus est Orpheus meum,