visceribus istis, carceris caeci luem,et quicquid audet victor iratus timens:VLIX. Stulta est fides celare quod prodas statim.animosa nullos mater admittit metus.Hic ipse, quo nunc contumax perstas, amorconsulere parvis liberis Danaos monet.post arma tam longinqua, post annos decemminus timerem quos facit Calchas metus,si mihi timerem: bella Telemacho paras.Invita, Vlixe, gaudium Danais dabo:dandum est; fatere quos premis luctus, dolor.gaudete, Atridae, tuque laetifica, ut soles,refer Pelasgis: Hectoris proles obit.Et esse verum hoc qua probas Danais fide?Ita quod minari maximum victor potestcontingat et me fata maturo exitufacilique solvant ac meo condant soloet patria tellus Hectorem leviter premat,ut luce caruit: inter extinctos iacetdatumque tumulo debita exanimis tulit.Expleta fata stirpe sublata Hectorissolidamque pacem laetus ad Danaos feram—quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi:tu cui? parenti— fingit an quisquam hoc parens,nec abominandae mortis auspicium pavet?auspicia metuunt qui nihil maius timent.fidem alligavit iure iurando suam—si peierat, timere quid gravius potest?nunc advoca astus, anime, nunc fraudes, dolos.nunc totum Vlixen; veritas numquam perit.scrutare matrem, maeret, illacrimat, gemit;sed et huc et illuc anxios gressus refertmissasque voces aure sollicita excipit:magis haec timet, quam maeret. ingenio est onus.Alios parentes alioqui in luctu decet:tibi gratulandum est. misera, quod nato cares.quem mors manebat saeva praecipitem datume turre, lapsis sola quae muris manet.Reliquit animus membra, quatiuntur, labanttorpetque vinctus frigido sanguis gelu.