rerum aestimator: si tamen tecum exigas,veniam dabis, quod bella post hiemes decemtotidemque messes iam senex miles timetaliasque clades rursus ac numquam beneTroiam iacentem, magna res Danaos movet,futurus Hector: libera Graios metu.haec una naves causa deductas tenet,hac classis haeret, neve crudelem putes,quod sorte iussus Hectoris natum petam:petissem Oresten. patere quod victor tulit.Vtinam quidem esses, nate, materna in manu,nossemque quis te casus ereptum mihiteneret, aut quae regio— non hostilibusconfossa telis pectus aut vinclis manussecantibus praestricta, non acri latusutrumque flamma cincta maternam fidemumquam exuissem. nate, quis te nunc locus,fortuna quae possedit? errore aviovagus arva lustras? vastus an patriae vaporcorripuit artus? saevus an victor tuolusit cruore? numquid immanis feraemorsu peremptus pascis Idaeas aves?Simulata remove verba; non facile est tibidecipere Vlixen: vicimus matrum dolosetiam dearum. cassa consilia amove;ubi natus est?Vbi Hector? ubi cuncti Phryges?ubi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia.VLBL Coacta dices sponte quod fari abnuis.Tuta est, perire quae potest debet cupit.Magnifica verba mors prope admota excutit.Si vis, Vlixe, cogere Andromacham metu,vitam minare: nam mori votum est mihi.Verberibus igni t morte cruciatu eloquiquodcumque celas adiget invitam doloret pectore imo condita arcana eruet:necessitas plus posse quam pietas solet.Propone flammas, vulnera et diras malidoloris artes et famem et saevam sitimvariasque pestes undique, et ferrum inditum