paedore nati? quae domum clades gravat?Socer est peremptus, regna possedit Lycus,natos parentem coniugem leto petit.Ingrata tellus, nemo ad Herculeae domusauxilia venit? vidit hoc tantum nefasdefensus orbis? cur diem questu tero?mactetur hostia, hanc ferat virtus notamfiatque summus hostis Alcidae Lycus.ad hauriendum sanguinem inimicum feror:Theseu, resiste, ne qua vis subita ingruat.me bella poscunt, differ amplexus, parens,coniunxque differ, nuntiet Diti Lycusme iam redisse.Flebilem ex oculis fuga,regina, vultum, tuque nato sospitelacrimas cadentes reprime: si novi Herculem,Lycus Creonti debitas poenas dabit,lentum est dabit: dat; hoc quoque est lentum: dedit.Votum secundet qui potest nostrum deusrebusque lassis adsit. O magni comesmagnanime nati. pande virtutum ordinem,quam longa maestos ducat ad manes via,ut vincla tulerit dura Tartareus canis.Memorare cogis acta securae quoquehorrenda menti. vix adhuc certa est fidesvitalis aurae, torpet acies luminumhebetesque visus vix diem insuetum ferunt.Pervince, Theseu, quicquid alto in pectoreremanet pavoris neve te fructu optimofrauda laborum: quae fuit durum pati,meminisse dulce est fare casus horridos.Fas omne mundi teque dominantem precorregno capaci teque quam amotam inritaquaesivit Enna mater, ut iura abditaet operta terris liceat impune eloqui.Spartana tellus nobile attollit iugum,densis ubi aequor Taenarus silvis premit;hic ora solvit Ditis invisi domushiatque rupes alta et immenso specuingens vorago faucibus vastis patet