ad non virilem tympani movit sonum,mitra ferocem barbara frontem premens?Non erubescit Bacchus effusos tenersparsisse crines nec manu molli levemvibrare thyrsum, cum parum forti graduauro decorum syrma barbaricum trahit:post multa virtus opera laxari solet.Hoc Euryti fatetur eversi domuspecorumque ritu virginum oppressi greges:hoc nulla Iuno, nullus Eurystheus iubet:ipsius haec sunt opera.Non nosti omnia:ipsius opus est caestibus fractus suisEryx et Eryci iunctus Antaeus Libys,et qui hospitali caede manantes focibibere iustum sanguinem Busiridis;ipsius opus est vulneri et ferro iuviusmortem coactus integer Cycnus patinec unus una Geryon victus manu.eris inter istos— qui tamen nullo stuprolaesere thalamos,Quod Iovi hoc regi licet:Iovi dedisti coniugem, regi dabis;et te magistro non novum hoc discet nurus,etiam viro probante meliorem sequi.sin copulari pertinax taedis negat,vel ex coacta nobilem partum feram.Vmbrae Creontis et penates Labdaciet nuptiales impii Oedipodae faces,nunc solita nostro fata coniugio date.nunc, nunc, cruentae regis Aegypti nurus,adeste multo sanguine infectae manus.dest una numero Danais: explebo nefas.Coniugia quoniam pervicax nostra abnuisregemque terres, sceptra quid possint scies.complectere aras: nullus eripiet deuste mihi, nec orbe si remolito queatad supera victor numina Alcides vehi.congerite silvas: templa supplicibus suisiniecta fiagrent, coniugem et totum gregem