Quot iste famulus tradidit reges neci.Cur ergo regi servit et patitur iugum?Imperia dura tolle: quid virtus erit?Obici feris monstrisque virtutem putas?Virtutis est domare quae cuncti pavent.Tenebrae loquentem magna Tartareae premunt.Non est ad astra mollis e terris via.Quo patre genitus caelitum sperat domos? iMiseranda coniunx Herculis magni, sile:partes meae sunt reddere Alcidae patremgenusque verum, post tot ingentis virimemoranda facta postque pacatum manuquodcumque Titan ortus et labens videt,post monstra tot perdomita, post Phlegram impiosparsam cruore postque defensos deosnondum liquet de patre? mentimur Iovem:Iunonis odio crede.Quid violas Iovem?mortale caelo non potest iungi genus.Communis ista pluribus causa est deis.Famuline fuerant ante quam fierent dei?Pastor Pheraeos Delius pavit greges.Sed non per omnes exul erravit plagas.Quem profuga terra mater errante edidit?Num monstra saeva Phoebus aut timuit feras?Primus sagittas imbuit Phoebi draco.Quam gravia parvus tulerit ignoras mala?E matris utero fulmine eiectus puermox fulminanti proximus patri stetit.quid? qui gubernat astra, qui nubes quatit,non latuit infans rupis Idaeae specu?sollicita tanti pretia natales habentsemperque magno constitit nasci deum.Quemcumque miserum videris, hominem scias.Quemcumque fortem videris, miserum neges.Fortem vocemus cuius ex umeris leo,donum puellae factus, et clava exciditfulsitque pictum veste Sidonia latus?fortem vocemus cuius horrentes comaemaduere nardo, laude qui notas manus