Per sancta generis sacra, per ius nominisutrumque nostri, sive me altorem vocasseu tu parentem, perque venerandos piiscanos, senectae parce desertae, precor,annisque fessis; unicum lapsae domusfirmamen, unum lumen afflicto malistemet reserva. nullus ex te contigitfructus laborum; semper aut dubium mareaut monstra timui; quisquis in toto furitrex saevus orbe, manibus aut aris nocens,a me timetur: semper absentis paterfructum tui factumque et aspectum peto.Cur animam in ista luce detineam ampliusmorerque nihil est: cuncta iam amisi bona,mentem arma famam coniugem gnatos manus,etiam furorem, nemo polluto queatanimo mederi: morte sanandum est scelus.Perimes parentem,Facere ne possim, occidam.Genitore coram?Cernere hunc docui nefas.Memoranda potius omnibus facta intuensunius a te criminis veniam pete.Veniam dabit sibi ipse, qui nulli dedit?laudanda feci iussus: hoc unum meum est.succurre, genitor; sive te pietas movetseu triste fatum sive violatum decusvirtutis: effer arma; vincatur meafortuna dextra,Sunt quidem patriae precessatis efficaces, sed tamen nostro quoquemovere fletu, surge et adversa impetuperfringe solito, nunc tuum nulli imparemanimum malo resume, nune magna tibivirtute agendum est: Herculem irasci veta.Si vivo, feci scelera; si morior, tuli.purgare terras propero, iamdudum mihimonstrum impium saevumque et immite ac ferumoberrat: agedum dextra, conare aggrediingens opus, labore bis seno amplius.