atque ales avida— cur Promethei vacantscopuli? vacat cur vertice immenso ferasvolucresque pascens Caucasi abruptum latusnudumque silvis? illa quae pontum ScythenSymplegas artat hinc et hinc vinctas manusdistendat alto, cumque revocata vicein se coibunt saxaque in caelum exprimentactis utrimque rupibus medium mare,ego inquieta montium iaceam mora.quin structum acervans nemore congesto aggeremcruore corpus impio sparsum cremo?sic, sic agendum est: inferis reddam Herculem.Nondum tumultu pectus attonito carensmutavit iras quodque habet proprium furor,in se ipse saevit,Dira Furiarum locaet inferorum carcer et sonti plagadecreta turbae— si quod exilium latetulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:hoc me abde, tellus; Tartari ad finem ultimummansurus ibo. pectus o nimium ferum!—quis vos per omnem, liberi, sparsos domumdeflere digne poterit? hic durus malislacrimare vultus nescit, huc arcum date,date huc sagittas, stipitem huc vastum date.tibi tela frangam nostra, tibi nostros, puer,rumpemus arcus; at tuis stipes gravisardebit umbris; ipsa Lernaeis frequenspharetra telis in tuos ibit rogos:dent arma poenas, vos quoque infaustas meiscremabo telis, o novercales manus.Quis nomen usquam sceleris errori addidit?Saepe error ingens sederis obtinuit locum.Nunc Hercule opus est: perfer hanc molem mali.Non sic furore cessit extinctus pudor,populos ut omnes impio aspectu fugem.arma, arma, Theseu, flagito propere mihisubtracta reddi, sana si mens est mihi,referte manibus tela; si remanet furor,pater, recede: mortis inveniam viam.