Sic format lingua fetum cum protulit ursa et piscis nullo iunctus amore parit. Sic Phoebea chelys nutu resoluta parentis Lucinae tepidis naribus ova fovet. Sic sine concubitu textis apis excita ceris fervet et audaci milite castra replet. Non uno contenta valet natura tenore, sed permutatas gaudet habere vices. 91 P.L.M. Indica purpureo genuit me litore tellus, candidus accenso qua redit orbe dies. Hic ego divinos inter generatus honores mutavi Latio barbara verba sono. Iam dimitte tuos, Paean o Delphice, cycnos: dignior haec vox est, quae tua templa colat. 92 P.L.M. Naufragus eiecta nudus rate quaerit eodem percussum telo, cui sua fata fleat. Grandine qui segetes et totum perdidit annum, in simili deflet tristia fata sinu. Funera conciliant miseros, orbique parentes coniungunt gemitus et facit hora pares. Nos quoque confusis feriemus sidera verbis; fama est coniunctas fortius ire preces. 93 P.L.M. Aurea mala mihi, dulcis mea Martia, mittis, mittis et hirsutae munera castaneae. Omnia grata putem, sed si magis ipsa venire ornares donum, pulcra puella, tuum. Tu licet apportes stringentia mala palatum, tristia mandenti est melleus ore sapor. At si dissimulas, multum mihi cara, venire, oscula cum pomis mitte; vorabo libens. 94 P.L.M. Si Phoebi soror es, mando tibi, Delia, causam, scilicet ut fratri quae peto verba feras: “Marmore Sicanio struxi tibi, Delphice, templum et levibus calamis candida verba dedi. Nunc si nos audis atque es divinus, Apollo, dic mihi, qui nummos non habet, unde petat.” 95 P.L.M. Omnia quae miseras possunt finire querellas, in promptu voluit candidus esse deus. Vile holus et duris haerentia mora rubetis pungentis stomachi composuere famem. Flumine vicino stultus sitit, et riget euro cum calidus tepido consonat igne focus.Lex armata sedet circum fera limina nuptae: nil metuit licito fusa puella toro. Quod satiare potest dives natura ministrat; quod docet infrenis gloria fine caret. 96 P.L.M. Militis in galea nidum fecere columbae: apparet Marti quam sit amica Venus. 97 P.L.M. Iudaeus licet et porcinum numen adoret et caeli summas advocet auriculas, ni tamen et ferro succiderit inguinis oram et nisi nodatum solverit arte caput, exemptus populo sacra migrabit ab urbe et non ieiuna sabbata lege premet. 98 P.L.M. Una est nobilitas argumentumque coloris ingenui timidas non habuisse manus. 99 P.L.M. Lecto compositus vix prima silentia noctis carpebam et somno lumina victa dabam, cum me savus Amor prensat sursumque capillis excitat et lacerum pervigilare iubet. Tu famulus meus, inquit, “ames cum mille puellas, solus, io, solus, dure, iacere potes?” Exsilio et pedibus nudis tunicaque soluta omne iter ingredior, nullum iter expedio. Nunc propero, nunc ire piget, rursumque redire paenitet, et pudor est stare via media. Ecce tacent voces hominum strepitusque viarum et volucrum cantus fidaque turba canum; solus ego ex cunctis paveo somnumque torumque, et sequor imperium, magne Cupido, tuum. 100 P.L.M. Sit nox illa diu nobis dilecta, Nealce, quae te prima meo pectore composuit: sit torus et lecti genius secretaque lampas, quis tenera in nostrum veneris arbitrium. Ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas, utamurque annis quos mora parva teret. Fas et iura sinunt veteres extendere amores; fac cito quod coeptum est, non cito desinere. 101 P.L.M. Foeda est in coitu et brevis voluptas et taedet Veneris statim peractae. Non ergo ut pecudes libidinosae caeci protinus irruamus illuc (nam languescit amor peritque flamma); sed sic sic sine fine feriati et tecum iaceamus osculantes.Hic nullus labor est ruborque nullus: hoc iuvit, iuvat et diu iuvabit; hoc non deficit incipitque semper. 102 P.L.M. Accusare et amare tempore uno ipsi vix fuit Herculi ferendum. 120 P.L.M. Fallunt nos oculi vagique sensus oppressa ratione mentiuntur. Nam turris prope quae quadrata surgit, detritis procul angulis rotatur. Hyblaeum refugit satur liquorem et naris casiam frequenter odit. Hoc illo magis aut minus placere non posset nisi lite destinata pugnarent dubio tenore sensus. 121 P.L.M. Somnia quae mentes ludunt volitantibus umbris, non delubra deum nec ab aethere numina mittunt, sed sibi quisque facit. Nam cum prostrata sopore urget membra quies et mens sine pondere ludit, quidquid luce fuit tenebris agit. Oppida bello qui quatit et flammis miserandas eruit urbes, tela videt versasque acies et funera regum atque exundantes profuso sanguine campos. Qui causas orare solent, legesque forumque et pavidi cernunt inclusum chorte tribunal. Condit avarus opes defossumque invenit aurum. Venator saltus canibus quatit. Eripit undis aut premit eversam periturus navita puppem. Scribit amatori meretrix, dat adultera munus: et canis in somnis leporis vestigia lustrat. In noctis spatium miserorum vulnera durant.