Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,Cum pecore infirmo quae solet esse lupis.Prima quidem coepto committam proelia versu ,Non soleant quamvis hoc pede bella geri :Utque petit primo plenum flaventis harenaeNondum calfacti militis hasta solum,Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,Protinus invisum nec petet hasta caput;Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello,Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam .Postmodo , si perges , in te mihi liber iambusTincta Lycambeo sanguine tela dabit .Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin,Hoc ego devoveo teque tuosque modo.Utque ille , historiis involvam carmina caecis :Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.Illius ambages imitatus in Ibide dicarOblitus moris iudiciique mei.Et quoniam ; qui sis , nondum quaerentibus edo ,Ibidis interea tu quoque nomen habe ;Utque mei versus aliquantum noctis habebunt,Sic vitae series tota sit atra tuae .Haec tibi natali facito, Ianique kalendisNon mentituro quilibet ore legat.Di maris et terrae , quique his meliora tenetisInter diversos cum Iove regna polos ,Huc , precor , huc vestras omnes advertite mentes,Et sinite optatis pondus inesse meis :Ipsaque tu Tellus , ipsum cum fluctibus aequor ,Ipse meas aether accipe summe preces;Sideraque et radiis circumdata solis imago,Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas ,Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ;Quaeque ratum triplici pollice netis opus,Quique per infernas horrendo murmure vallesInperiuratae laberis amnis aquae,Quasque ferunt torto vittatis angue capillisCarceris obscuras ante sedere fores;Vos quoque , plebs superum , fauni satyrique laresqueFluminaque et nymphae semideumque genus: