Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae;Iam facito e multis una sit illa tibi.Sed quid praecipue nostris conatibus obstetEloquar, exemplo quemque docente suo.Desinimus tarde, quia nos speramus amari:Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.At tu nec voces (quid enim fallacius illis?)Crede, nec aeternos pondus habere deos.Neve puellarum lacrimis moveare, caveto:Ut flerent, oculos erudiere suos.Artibus innumeris mens oppugnatur amantum,Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis.Nec causas aperi, quare divortia malis:Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole.Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis,Ut melior causa causa sit illa tua.Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellaeProbra, satisfieri postulat ille sibi.Non ego Dulichio furari more sagittas,Nec raptas ausim tinguere in amne faces:Nec nos purpureas pueri resecabimus alas,Nec sacer arte mea laxior arcus erit.Consilium est, quodcumque cano: parete canenti,Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades.Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae;Signa deum nosco per sua: Phoebus adest.Confer Amyclaeis medicatum vellus aënisMurice cum Tyrio; turpius illud erit:Vos quoque formosis vestras conferte puellas;Incipiet dominae quemque pudere suae:Utraque formosae Paridi potuere videri,Sed sibi conlatam vicit utramque Venus.Nec solam faciem, mores quoque confer et artes:Tantum iudicio ne tuus obsit amor.Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illudExiguum multis: in quibus ipse fui.Scripta cave relegas blandae servata puellae:Constantes animos scripta relecta movent.Omnia pone feros (pones invitus) in ignes,Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.'