Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis;Perfer! erit lucro lingua retenta tuo.Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris,Deque tua domina multa querenda refers,Parce queri; melius sic ulciscere tacendo,Ut desideriis effluat illa tuis.Et malim taceas quam te desisse loquaris:Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat.Sed meliore fide paulatim extinguitur ignisQuam subito; lente desine, tutus eris.Flumine perpetuo torrens solet altior ire:Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua.Fallat, et in tenues evanidus exeat auras,Perque gradus molles emoriatur amor.Sed modo dilectam scelus est odisse puellam:Exitus ingeniis convenit iste feris.Non curare sat est: odio qui finit amorem,Aut amat, aut aegre desinet esse miser.Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes;Non illas lites Appias ipsa probat.Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultasIncidit, admonitu liber aberrat amor.Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat:Horrebant saevis omnia verba minis.Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit;Prodierat: visa coniuge mutus erat.Et manus et manibus duplices cecidere tabellae,Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait.Tutius est aptumque magis discedere pace,Nec petere a thalamis litigiosa fora.Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto:Esse solent magno damna minora bono.Quod si vos aliquis casus conducet in unum,Mente memor tota quae damus arma, tene.Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna:Vincenda est telo Penthesilea tuo.Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti,Nunc subeant mediis inrita verba deis.Nec compone comas, quia sis venturus ad illam,Nec toga sit laxo conspicienda sinu.