Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit,Non aliquis socios rursus ad arma vocat.Hic amor et pax est, in qua male vulneror una,Tutaque sub regno terra futura tuo est.'Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes:Inrita cum velis verba tulere noti.Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes,Nec tamen est illis adtenuatus amor.Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte,Deme veneficiis carminibusque fidem.Si te causa potens domina retinebit in Urbe,Accipe, consilium quod sit in Urbe meum.Optimus ille sui vindex, laedentia pectusVincula qui rupit, dedoluitque semel.Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse,Et dicam 'monitis non eget iste meis.'Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare,Nec potes, et velles posse, docendus eris.Saepe refer tecum sceleratae facta puellae,Et pone ante oculos omnia damna tuos.'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est:Sub titulum nostros misit avara lares.Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit,Ante suas quotiens passa iacere fores!Diligit ipsa alios, a me fastidit amari;Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!'Haec tibi per totos inacescant omnia sensus:Haec refer, hinc odii semina quaere tui.Atque utinam possis etiam facundus in illisEsse! dole tantum, sponte disertus eris.Haeserat in quadam nuper mea cura puella:Conveniens animo non erat illa meo:Curabar propriis aeger Podalirius herbis,Et, fateor, medicus turpiter aeger eram.Profuit adsidue vitiis insistere amicae,Idque mihi factum saepe salubre fuit.'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!'Nec tamen, ut vere confiteamur, erant.'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!'Et tamen, ut vere confiteamur, erant.