Cum semel exieris, centum solatia curaeEt rus et comites et via longa dabit.Nec satis esse putes discedere; lentus abesto,Dum perdat vires sitque sine igne cinis.Quod nisi firmata properaris mente reverti,Inferet arma tibi saeva rebellis Amor.Quidquid et afueris, avidus sitiensque redibis,Et spatium damno cesserit omne tuo.Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terraeEt magicas artes posse iuvare putat.Ista veneficii vetus est via; noster ApolloInnocuam sacro carmine monstrat opem.Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra,Non anus infami carmine rumpet humum;Non seges ex aliis alios transibit in agros,Nec subito Phoebi pallidus orbis erit.Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas:Ut solet, in niveis Luna vehetur equis.Nulla recantatas deponent pectora curas,Nec fugiet vivo sulpure victus amor.Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae,Cum cuperes patria, Colchi, manere domo?Quid tibi profuerunt, Circe, Perseïdes herbae,Cum sua Neritias abstulit aura rates?Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret:Ille dedit certae lintea plena fugae.Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis:Longus in invito pectore sedit amor.Vertere tu poteras homines in mille figuras,Non poteras animi vertere iura tui.Diceris his etiam, cum iam discedere vellet,Dulichium verbis detinuisse ducem:'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam,Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis;Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar,Quod dea, quod magni filia Solis eram.Ne properes, oro; spatium pro munere posco:Quid minus optari per mea vota potest?Et freta mota vides, et debes illa timere:Utilior velis postmodo ventus erit.