alternis aptum sermonibus et popularisvincentem strepitus et natum rebus agendis;musa dedit fidibus Divos puerosque Deorumet pugilem victorem et equum certamine primumet iuvenum curas et libera vina referre:descriptas servare vices operumque colorescur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?cur nescire pudens prave quam discere malo?versibus exponi tragicis res comica non volt;indignatur item privatis ac prope soccodignis carminibus narrari cena Thyestae:singula quaeque locum teneant sortita decentem.interdum tamen et vocem comoedia tollitiratusque Chremes tumido delitigat ore;et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterqueproiicit ampullas et sesquipedalia verba,si curat cor spectantis tetigisse querella.non satis est pulchra esse poemata: dulcia suntoet quocumque volent animum auditoris agunto.ut ridentibus adrident, ita flentibus adflenthumani voltus. si vis me flere, dolendum estprimum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,aut dormitabo aut ridebo. tristia maestumvoltum verba decent, iratum plena minarum,ludentem lasciva, severum seria dictu.format enim natura prius nos intus ad omnemfortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iramaut ad humum maerore gravi deducit et angit:post effert animi motus interprete lingua.si dicentis erunt fortunis absona dicta,Romani tollent equites peditesque cachinnum.intererit multum, Davusne loquatur an heros,maturusne senex an adhuc florente iuventafervidus, et matrona potens an sedula nutrix,mercatorne vagus cultorne virentis agelli,Colchus an Assyrius, Thebis nutritus, an Argis.aut famam sequere aut sibi convenientia fingescriptor. honoratum si forte reponis Achillem,