hanc te, inquit, capere non licuit. iam id videro, sed primum illud tenebo. queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. quid hoc impudentius dici aut fingi potest? delectum est oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis.