itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. cupio audire. non, inquit, dicimus. quid igitur? delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos. quid tum?