wherever
Latin word, found 96 times in the texts on Socratos.
Caesar, De Bello Gallico 7.3.2: Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit.
Cicero, In C. Verrem 2.3.217: … tram pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. etenim hoc dico, et magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe factum est; quicumque hoc fecit, supplicio dignus est.
Seneca the Younger, Epistulae 9.77.4: Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris; vita non est inperfecta, si honesta est. Ubicumque desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec eae maximae sunt, quae nos tenent.