Unde repente et contra opinionem omnium Hierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu nostro parumper usa est hospitio; cuius societatis recordans videor mihi adhuc videre, quam vidi. Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui! Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat. Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere. Re volvens ergo librum pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus pervenit usque ad fluenta Iordanis. Cumque causas et rationes quaereret singularum, in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis coepit urguere et, quasi mihi non liceret nescire, quod nescio, expostulare ac se indignam tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.Verum, quod coepimus, persequamur. Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent. Aberat tunc Romanus exercitus et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum exegisse vectigal. Avertat Iesus ab orbe Romano tales ultra bestias! Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae. Cogebantur mori, qui dudum vivere coeperant et nesci- entes malum suum inter hostium manus ac tela ridebant. Consonus inter omnes rumor petere eos Hierosolymam et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem concurrere. Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae; Tyrus volens a terra abrumpere insulam quaerebat antiquam. Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes. Erat in illo tempore quaedam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant. Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inveteratum locorum sanctorum desiderium;illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et—ne sermonem longius traham—in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus. Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est. Laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat. Oblita sexus, fragili-tatis inmemor ac solitudinis tantum cupida ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe quasi de vinculis gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis elemosynam tribuere, sed suis pariter effusis ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic inpatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque, dum semper paratur, mors eam invenire non potuit inparatam.