Hic, cum pro sanguine Nabuthae correptus fuisset ab Helia et audisset iram domini per prophetam: Occidisti, insuper et possedisti, et: Ecce ego inducam super te mala et demetam posteriora tua, et reliqua, Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque in sacco et ambulabat demisso capite. Tunc factus est sermo domini ad Heliam Thesbiten dicens: Nonne vidisti humilitatem Achab coram me? Quia ergo humilitatus est in timore mei, non inducam malum in diebus eius. O felix paenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem .sententiam domini confesso errore mutavit! Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in pro- pheta, publicanum quoque in evangelio, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisaeus iactatione virtutum. Non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Novatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium Deo spiritum contribulatum et: Malo paenitentiam peccatoris quam mortem, et: Exsurge, exsurge, Hierusalem, et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conveniat. Non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in caelo. Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. Non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse revocaret. Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum. Sedit super carbonis ignis; hi ei fuere in adiutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, orna- menta fugiebat. Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.Diu morati sumus in paenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret. Recepta sub oculis omnis ecclesiae communione quid fecit? Scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare voluit pericula navigandi? Quin potius omnem censum, quem habere poterat—erat autem amplissimus et respondens generi eius—dilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum praeparavit. Et primo omnium instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret. Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quotiens morbo regio et paedore confectos numeris suis portavit? Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat? Praebebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem; sed, sicut inbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in caelum laudibus fero. Magna fides ista contemnit; scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit. Ille, quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus.Vulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur. Non, mihi si linguae centum sint oraque centum. Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit—quod monasterium non illius opibus sustentatum est? Quem nudum et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? In quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae Roma fuit; peragrabat ergo insulas. Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.