Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille, de quo tibi quondam vaticinatus sum: Licet parvulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret: mihi non placent dilationes istae inperfectae servitutis Dei et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum.Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei conprobemus, ut, qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: Qui vult perfectus esse, vendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur me, et iterum: Non potestis duobus dominis servire, Deo et mammonae. Excepta vili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur monachum et episcopum venerabatur. Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret. Quid multa? Fit clericus et per solitos gradus presbyter ordinatur. Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium! Tum primum et solum avunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et iuvenalem aetatem incongruam sacerdotio causabatur. Sed quanto plus repugnabat, tanto magis omnium in se studia concitabat et merebatur negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quod se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis et canos in Sapientia electumque a Moysi presbyterum, quem ipse sciret esse presbyterum.Igitur clericatum non honorem intellegens sed onus primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde, ut nullam obsceni in se rumoris fabulam daret, ut, qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam. Subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus; caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi ceteras non haberet. Inter presbyteros et coaequales primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat; si quid forte aliter evenerat, quam putarat, illum nescire, se errasse dicebat. In publico episcopum, domi patrem noverat. Gravitatem morum hilaritate frontis temperabat. Gaudium risu, non cachinno, intellegeres. Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate. Iam vero, postquam domum se contulerat et relicto foris clerico duritiae se tradiderat monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando lacrimas Deo, non hominibus, offerebat; ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur. Mensae avunculi intererat et sic adposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret et continentiam reservaret. Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani, hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minucius Felix, ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius.Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem! Quotiens nocturnum. de evangelio petitorem et interpellatricem duri' iudicis mihi viduam exhibuit! Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret. Feci ergo, quod voluit, et brevi libello amicitias nostras aeternae memoriae consecravi; quo suscepto Croesi opes et Darii divitias se vicisse iactabat. Illum oculis, illum sinu, illum manibus, illum ore retinebat; cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat. Si vero peregri- norum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur super se nostro testimonio et, quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata et pronuntiationis varietate pensabat, ut in recitando illo ipse 1 vel placere vel displicere cotidie videretur. Unde his fervor, nisi ex amore Dei? Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit? Alii nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos: Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in carne contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiae investigat ornatum.