Ad conparationem quidem superiorum modica sunt, quae dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia; et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium. Ubicumque eum in ecclesia quaereres, invenies. Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit; et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt. Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam. Unde apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.Macte virtute. Cuius talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana condicio et sine Christo vanum omne, quod vivimus. Quid te sub- trahis, quid tergiversaris, oratio? Quasi enim mortem illius differe possimus et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. Omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos faeni Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento pulchritudo animae vestiebatur? Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violae in pallorem sensim migrabat. Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Laetus erat vultus et universis circa plorantibus solus ipse ridebat. Proicere pallium, manus extendere, videre, quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens salutare venientes: intellegeres illum non emori, sed migrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrimae et obfirmato animo non queo dolorem dissimulare, quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordati et luctante anima studiorum scire dulcedinem? Adprehensa avunculi manu: Hanc, inquit, tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia verba defecit avunculum manu, me recordatione contrectans.Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis. Sed huiusce modi officium in bonis iucundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, ecclesia sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te iudicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex pontificatus egressa est dignitas: dum in altero gratulatio est, quod tenuerit, in altero maeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis sententia est omnem sapienti vitam meditationem esse mortis. Laudant hoc philosophi et in caelum ferunt, sed multo fortius apostolus: Cotidie, inquit, morior per vestram gloriam. Aliud est conari, aliud agere; aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus ex gloria est; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus et quod—velimus nolimus—abesse longius non potest. Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalae nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desisset. Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus Et labor et durae rapit inclementia mortis. Naevius poeta Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala.