Grandes materias ingenia parva non sufferunt et in ipso conatu ultra vires ausa succumbunt; quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, immo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes et desiderii sui iaculo vulneratos intolerabili dolore confecit. Quem heredem putavimus, funus tenemus. Cui iam meum sudabit ingenium? Cui litterulae placere gestient? Ubi est ille ? noster et cygneo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audiet, mutum videtur. Stilus ipse quasi sentiens et cera subtristior vel rubigine vel situ obducitur. Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum. Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent: en rerum in nobis ordo mutatus est et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura: quod exhibere senibus iuvenis debuit, hoc iuveni exhibemus senes.Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrimis? Sed apostolus prohibet Christianorum mortuos dormientes vocans et dominus in evangelio: Non est, inquit, mortua puella, sed dormit. Lazarus quoque, quia dormierat, suscitatus est. Laeter et gaudeam, quod raptus sit, ne malitia inmutaret mentem eius, quia placeret Deo anima illius? Sed invito et repugnanti per genas lacrimae fluunt et inter praecepta virtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus. O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias! Adduxit urentem ventum dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas et desolavit fontem tuum. Devorasti quidem Ionam, sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret et Nineve nostra illius praeconio salvaretur. Ille, ille te vicit, ille iugulavit fugitivus propheta, qui reliquit domum suam, dedit dilectam animam suam in manus quaerentium eam. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne, illius morte tu mortua es, illius morte nos vivimus. Devorasti et devorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti. Quis ante miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? Regnavit, enim, mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adam. Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam et, qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis: non est Deus, qui corrupti et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis, qui declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum? Quodsi Lazarus videtur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna caelorum? Ante Christum Abraham apud inferos; post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione eius multa dormientium corpora surrexerunt et visa sunt in caelesti Hierusalem. Tuncque conpletum est illud eloquium: Surge, qui dormis, et elevare et inluminabit te Christus. Iohannes Baptista in heremo personat: Paenitentiam agite; adpropinquavit enim regnum caelorum. A diebus enim Iohannis Baptistae regnum caelorum vim passum est et violenti diripuerunt illud. Flamma illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes, qui in carne non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in caelo et hic adhuc positis dicatur in terra: Regnum Dei intra vos est.Adde quod ante resurrectionem Christi notus tantum erat in Iudaea Deus, in Israhel magnum nomen eius, et ipsi, qui noverant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines quam variae linguis, habitu tam vestis et armis? Piscium ritu ac lucustarum et velut muscae et culices conterebantur; absque notitia enim creatoris sui omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi et resurrectionem eius cunctarum gentium voces et litterae sonant. Taceo de Hebraeis, Graecis et Latinis, quas nationes fidei suae in crucis titulo dominus dedicavit. Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.