Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit: Sine Cerere et Libero friget Venus.Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: Vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita; non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: Bonum est vinum non bibere et carnem non manducare, sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda sunt—nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: Qui infirmus est ait, holera manducet —ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit. Nobis non corporum cultus, qui in illis—excepto privilegio gratiae Dei—ex huiusce modi cibis enituerat, sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt. Et ut, quod sentio, loquar, nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi. indigestus cibus ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper quam causa periclitari Quidquid seminarium voluptatum est, venenum puto. Parcus cibus et semper venter esuriens triduanis ieiuniis praeferatur, et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terras; subitus et nimius imber praeceps arva subvertit.Quando comedis, cogita, quod statim tibi orandum, ilico legendum sit. De scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum; istud pensum domino tuo redde nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine imple-veris. Post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere: multis margaritis unam redime margaritam. Sta iuxta Hieremiam in viis pluribus, ut ad illam viam, quae ad patrem ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum. Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Ioseph variis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant. Habes sanctum Exuperius probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam. Intellege super egenum et pauperem. Omni petenti te da, sed maxime domesticis fidei: nudum vesti, esurientem ciba, aegrotantem visita; quotienscumque manum extendis, Christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas.Iuvenum fuge consortia. Comatulos, comptos atque lascivos domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur ut noxius; fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu praeeunte viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet. Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo: interdum animus dominarum et ancillarum habitu iudicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas. Speculum mentis est facies et taciti oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum per totum orientem volitasse: et aetas et cultus et habitus et incessus, indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus Neronis et Sardanapalli nuptias loquebantur. Aliorum vulnus nostra sit cautio; Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Sanctus amor inpatientiam non habet; falsus rumor cito opprimitur et vita posterior iudicat de priori. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitae huius curricula quis pertranseat, maiorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum; sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est aut, si certe verum dixit, cessavit 1 vitium, cessabit et rumor.