Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo—numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae—sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Imitare potius—crebro enim id repetam—sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis., elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nomino—non quia consularis et patricius, sed quia Christianus est—inpleat nomen suum et laetetur filiam Christo se genuisse, non saeculo; quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus, quem tibi dedit? Etiamsi amabilis, etiamsi bonus fuisset, mors finisset omnia et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem et fac de necessitate virtutem. Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis: Paulus male coepit, sed bene finivit; Iudae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. Lege Ezechiel: Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et inpietas inpii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab inpietate sua. Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cuius dominus innititur lapsis 1 porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Sed, sicut non vult mortem peccatoris, tantum ut revertatur et vivat, ita tepidos odit et cito ei nausiam faciunt. Cui plus dimittitur, plus diligit.Meretrix illa in evangelio baptizata lacrimis suis et crine, qui multos ante deceperat, pedes domini tergente servata est. Non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior, Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli: ignes iuvenum, fomenta libidinum, inpudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non domini est, velamen istud antichristi est. Qua fiducia erigit ad caelum vultus, quos conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur: vidua, quae marito placere desivit et iuxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi persevcrantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit: ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus, aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur et aliud ostendimus? Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam.Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Ceterum vidua,” quae in deliciis est”—non est meum, sed apostoli— vivens mortua est. Quid sibi vult hoc, quod ait: vivens mortua est? Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. Anima, enim, quae peccaverit, ipsa morietur. Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem,et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Quod dicit, istius modi est: quidam tam libere et palam peccant, ut, postquam eos videris, statim intellegas peceatores; alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum et animae subicit imperio, ne, quod aliis praecipit, ipse non servet: et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?Neque vero haec dicens condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, sed iuvenibus et puellis incentiva esse adsero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur; maledicam linguam indictum emendat silentium; cultus corporis et habitus vestium unius horae spatio commutatur; omnia alia peccata extrinsecus sunt, et, quod a foris est, facile abicitur: sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare. Hoc est, quod apostolus verbis aliis loquebatur: Omne peccatum, quod fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Galenus in libris, quorum titulus est , puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vetera vina prodesse. Unde et salvator: Adtendite, inquit, vobis, ne forte adgraventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae. Et apostolus: Vino, in quo est luxuria.