Quidam inperite et Debboram inter viduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debborae filium, cum aliud scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod prophetissa fuerit et in ordine iudicum supputetur. Et quia dicere poterat: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel et favum ori meo, apis nomen accepit scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa et dulces ambrosiae sucos prophetali ore conponens. Noomin, quae nobiscum sonat , quam interpretari possumus consolatam, marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae vaticinium conplerentur: Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti. Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento. Haec sunt duo seraphin ter glorificantia Trinitatem et in thesauro ecclesiae condita, unde et forcipe utriusque instrumenti ardens carbo conprehensus purgat labia peccatoris.Quid vetera repetam et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas tibi ante oculos proponere in urbe, qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo aliquid nobis de evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus; illa Christi expectabat adventum, ista tenet, quem illa susceperat; illa vagientem canebat; ista praedicat triumphantem; illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem, haec cum redemptis gentibus clamitat: Frater non redimit, redimet homo, et de alio psalmo: Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus. Scio me ante hoc ferme biennium edidisse libros contra Iovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi apostolus concedit secunda matrimonia, scripturarum auctoritate contrivi. Et non necesse est eadem ex integro scribere, cum possis inde, quae scripta sunt, mutuari Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam volo: cogita te cottidie esse morituram, et numquam de secundis nuptiis cogitabis.