Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere! Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariae et Pharaone submerso virginum choro praecinit: Cantemus domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare. Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori. Sic dies, sic nox ducitur et oleo ad lampadas praeparato sponsi expectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam: habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, virtus insumat; nulla nuptias contemptura timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas; pro corona spinea, in qua mundi Christus delicta portavit, talia serta compone. Laetetur et adiuvet vir nobilissimus, pater tuus; discat a filia, quod didicerat ab uxore. Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope: velimus nolimus, senes sumus. Paret sibi viaticum, quos longo itinere necessarium est. Secum portet, quod invitus dimissurus est, immo praemittat in caelum, quod, ni caruerit, terra sumptura est.Solent adulescentiae viduae, quarum nonnullae abierunt retro Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo, subantes dicere: Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla neglexit. Quis procedet ad publicum? Quis respondebit pro agrorum tributis? Parvulos meos quis erudiet? Vernulas quis educabit? Et hanc—pro nefas!—causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias inpedire. Superducit mater filiis non vitricum, sed hostem, non parentem, sed tyrannum. Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur. Quid obtendis patrimonium, quid superbiam servulorum? Confitere turpitudinem. Nulla idcirco ducit maritum, ut cum marito non dormiat. Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur? Si habes liberos, nuptias quid requiris? Si non habes, quare expertam non metuis sterilitatem et rem incertam certo praefers pudori? Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum testamentum facere conpellaris. Simulabitur mariti infirmitas et, quod te morituram facere volet, ipse victurus faciet. Aut si evenerit, ut de secundo marito habeas filios, domestica pugna, intestinum proelium. Non licebit tibi amare liberos nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam porriges cibos, invidebit mortuo, et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem. Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt.Si privignus languent et condoluerit caput, infamaberis ut venefica. Si non dederis cibos, crudelis, dederis, malefica diceris. Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae, ut haec mala valeant conpensare?Volumus scire, quales esse debeant viduae? Legamus evangelium secundum Lucani: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Anna interpretatur gratia, Phanuel in lingua nostra resonat vultum Dei, Aser vel in beatitudinem vel in divitias vertitur. Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur. Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit. Farina seritur et olei capsaces nascitur. In Iudaea frumenti penuria—granum enim tritici ibi mortuum fuerat—et in gentium viduae olei fluenta manabant. Legimus Iudith—si cui tamen placet volumen recipere—viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernae de mediis hostibus reportatum. Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.