quod, licet dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem, divisoris, id est Phares, sortitus est nomen. Et Raab meretrix in typo ecclesiae resticulam mysteria sanguinis continentem, ut Hiericho pereunte salvaretur, adpendit. Et in alio loco de viris sanctis scriptura commemorat: Hi sunt, Cinaei qui venerunt de calore domus Rechab. Et dominus noster in evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram et quam volo, ut ardeat! Qui in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas?Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum. Amplexetur me modo sapientia et Abisag nostra, quae numquam senescit, in meo requiescat sinu. Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et apostolum spiritu ferventes et in evangelio dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta prophetam Zachariam stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente refrigescet caritas multorum. Audi igitur, ut beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque vitae eius exemplum habere virtutum; sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur. Si enim Graece sors Latine appellatur, propterea vocantur clerici, vel quia de sorte sunt domini vel quia dominus ipse sors, id est pars, clericorum est. Qui autem vel ipse pars domini est vel dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut et possideat dominum et ipse possideatur a domino. Qui dominum possidet et cum propheta dicit: Pars mea dominus, nihil extra dominum habere potest, quod, si quippiam aliud habuerit praeter dominum, pars eius non erit dominus. Verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellcctilem, cum his partibus dominus pars eius fieri non dignatur. Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens iterum iterumque monebo, ne officium clericatus genus antiquae militiae putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia, ne plus habeas, quam quando clericus esse coepisti, et dicatur tibi: Cleri eorum non proderunt eis. Mensulam tuam pauperes et peregrini et cum illis Christus conviva noverit; negotiatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum quasi quandem pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. Tu aurum contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae: in tanta morum discordia quae potest esse concordia? Hospitiolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes ferant.Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto manseris; ne in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior nec Salomone potes esse sapientior; memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier eiecerit. Aegrotanti tibi sanctus quilibet frater adsistat et germana vel mater aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore et animo aegrotare coepisse. Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis. Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur vestibus, sed moribus, nec calamistro crispent comas, sed pudicitiam habitu polliceantur. Solus cum sola secieto et absque arbitro non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam; non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones et, quid- quid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. Crebra munuscula et orariola et fasciolas. et vestes ori adplicatas, et degustatos cibos blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. Mel meum, lumen meum meumque desiderium et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in clericis et in clericis monachis, quorum et sacerdotium proposito et propositum ornatur sacerdotio!