PETIS, Nepotiane carissime,litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus. Nunc iam cano capite et fronte, ad instar boum pendentibus a mento palearibus: Frigidus obsistit circum praecordia sanguis; unde et in alio loco idem poeta canit: Omnia fert actas, animum quoque; et post modicum: Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim Iam fugit.Quod ne de gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis et nisi conplexu adulescentiae non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigea et reliquae uxores eius et concubinae, quas scriptura commemorat: omnes quasi frigidae repudiantur, in unius tantum grandaevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit et tamen vivente Sarra aliam non quaesivit uxorem; Isaac duplices David annos habuit et cum Rebecca iam vetula numquam refrixit; taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus; certe Moyses, dux Israhelitici populi, centum viginti annos habebat et Sephoram non mutavit.Quae est igitur ista Somanitis uxor et virgo tam fervens, ut frigidum calcfaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris suidelicias et pacificus bellatoris viri narret amplexus: Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei, et ne deliqueris eam, et adprehendet te; ama illam et servabit te. Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua posside intelligentiam; circumda illam et exaltabit te; honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te. Omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceterae: ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero—rursus admoneo—eorum, qui adulescentiam suam honestis artibus instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit.Unde et sapiens ille Graeciae, cum expletis centum et septem annis se mori cerneret, dixisse fertur dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset; Plato octogesimo et uno anno scribens est mortuus; Isocrates nonaginta et novem annos in docendi scribendique labore conplevit; taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xeno-cratem, Zenonem, Cleanthem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt: ad poetas venio,Homerum,Hesiodum, Simonidem,Stesichorum, qui grandes natu cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris iam vetuli et paene decrepiti dulcior melle oratio fluxerit. Sed et ipsius Abisag nominis sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur enim pater meus superfluus vel patris mei rugitus. Verbum superfluum ambiguum est et in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem loco superfluus quasi non necessarius ponitur. Sag autem, id est rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonant et, ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Somanitis in lingua nostra coccinea dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere;