Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? Nempe illud apostoli: Vivens mortua est. Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adulescentiam prima arma sunt daemonum. Non sic avaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis: hic hostis intus inclusus est. Quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adulescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammae adicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? Paulus ad Timotheum: Iam noli, inquit, aquam bibere, sed vinum modicum utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. Vide, quibus causis vini potio concedatur: vix hoc stomachi dolor et frequens meretur infirmitas. Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli—licet et apostolus sit medicus spiritalis—et, ne Timotheus inbccillitate superatus evangelii praedicandi non posset habere discursus. Alioquin se dixisse meminerat et: vinum, in quo est luxuria, et: bonum est homini vinum non bibere et carnem non manducare. Noe vinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo; et tunc primum plantavit vineam: inebriare vinum forsitan nesciebat. Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum—margarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potest—post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae. Prius venter et statim cetera; manducavit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere. Loth, amicus Dei, in monte salvatus et de tot millibus populis solus iustus inventus inebriatur a filiabus suis;et licet putarent genus hominum defecisse et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen virum iustum sciebant hoc nisi ebrium non esse facturum; denique, quid fecerit ignoravit; et—quamquam voluntas non sit in crimine, error in culpa est—inde nascuntur Moabitae et Ammanitae, inimici Israhel qui usque ad quartam et decimam progeniem et usque in aeternum non ingrediuntur ecclesiam Dei.Helias, cum Iezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, veniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei: Surge et manduca. Et respexit, et ecce ad caput eius panis olyrac et vas aquae. Revera non poterat Deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes confusione mutatas? Heliseus filios prophetarum invitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens consonum prandentium audit clamorem: Mors in olla, homo Dei. Non iratus est cocis—lautioris enim mensae consuetudinem non habebat—sed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra. Necnon et illos, qui ad se conprehendendum venerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperant, ausculta: Pone eis panem et aquam; et manducent et bibant et remittantur ad dominum suum. Potuit et Danihelo de regis ferculis opulcntior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum. Ideoque et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentiae non bibit.Innumerabilia sunt scripturis respersa divinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant; verum quia nunc non est praepositum de ieiuniis disputare et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis. Alioquin ad exemplum horum potes tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo ventri magis oboediens quam Deo in hanc lacrimarum deictus est vallem et ipsum dominum fame Satanas temptaverit in deserto et apostolus clamitet: Esca ventri et venter escae, Deus autem et hunc et illa destruet. et de luxuriosis: Quorum deus venter est. Id enim colit unusquisque, quod diligit. Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries.Quodsi volueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus vivere districtius, respondebo: Vive ergo lege tua, quae Dei non potes. Non quo Deus, universitatis creator et dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit. Iob Deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: Virtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico. Honeste viri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus. Unde et de lumbis David super sedem eius promittitur esse sessurus; et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit; et qui pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis facere praecipitur; et ad Iob dicit Deus: Accingere sicut vir lumbos tuos; et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas. Ad Hierusalem vero, quae respersa sanguine in campo invenitur erroris, in Ezechiel dicitur: Non est praecisus umbilicus tuus. Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo.