Si Paulus apostolus, vas electionis et preparatus in evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus suum et servituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in memberis suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet versus exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? tu te putas securam esse debere? Cave, quaeso, ne quando de te dicat Deus: Virgo Israhel cecidit: non est, qui suscitet eam. Audenter loquor: cum omnia Deus possit, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non valet coronare corruptam. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: et virgines bonae deficient. Observa, quid dicat: et virgines bonae deficient: quia sunt et virgines malae. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum iam moechatus est eam in corde suo. Perit ergo et mente virginitas. Istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu, virgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur ab sponso.Si autem et illae virgines virgines sunt, ob alias tamen culpas virginitate corporum non salvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutaverunt templa Sancti Spiritus in lupanar? Ilico audient: Descende, sede in terra, virgo filia Babylonis, sede in terra: non est thronus filiae Chaldaeorum; non vocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole farinam, discoperi vclamentum, denuda crura tua, transi flumina et revelabitur ignominia tua et apparebunt opprobria tua, et hoc post Dei Filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Nudabitur et posteriora eius ponentur in facie ipsius; sedebit ad aquas solitudinis et posito vase divaricabit pedes suos omni transeunti et usque ad verticem polluetur. Rectius fuerat homini subisse coniugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferi cadere. Non fiat, obsecro, civitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii. Non solvatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillaverit sensum, ut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem: Dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi caro. Cum paululum interior homo inter vitia et virtutes coeperit fluctuare, dicito: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in domino, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Nolo sinas cogitationem crescere; nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus est hostis, interfice; nequitia elidatur in semine. Audi psalmistam loquentem: Filia Babylonis misera, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam;beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram. Quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interfecit cogitatus et elidit eos ad petram: petra autem est Christus.O quotiens in heremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putavi me Romanis interesse deliciis! Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. Horrebam sacco membra deformis, squalida cutis situm Aethiopicae carnis adduxerat. Cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia conlidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuriae sit. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora ieiuniis et mens desideriis aestuabat in frigido corpore et ante hominem suum iam carne praemortua sola libidinum incendia bulliebant. Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam. Non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim. Memini me clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam domino rediret increpante tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum conscium pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum currimus.