Si infirmum viderint, consolantur; si in Deo amore ferventem, cohortantur ad studium. Et quia nocte extra orationes publicas ni suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant. Quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato, quod norunt, eum saepius visitant et prius incipientes provocant magis orare, quam cogunt. Opus diei statutum est, quod decano redditum fertur ad oeconomicum, qui et ipse per singulos menses patri omnium cum magno reddit tremore rationem. A quo etiam cibi, cum facti fuerint, degustantur et, quia non licet dicere cuiquam: Tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo, ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat. Si vero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium nec matris quaerat affectum. Dominicis diebus oratione tantum et lectionibus vacant; quod quidem et omni tempore conpletis opusculis faciunt. Cotidie de scripturis aliquid discitur. Ieiunium totius anni aequale est excepta quadragesimo, in qua sola conceditur restrictius vivere. Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato. Tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iose- phus, Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis historia Essenos refert.Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt. Huius vitae auctor Paulus, inlustrator Antonius et, ut ad superiora conscendam, princeps Iohannes baptista fuit. Talem virum Hieremias quoque propheta descripsit dicens: Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adulescentia sua. Sedebit solus et tacebit, quoniam sustulit super se iugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur inproperiis, quia non in sempiternum abiciet dominus. Horum laborem et conversationem in carne, non carnis, alio tempore, si volueris, explicabo. Nunc ad propositum redeam, quia de avaritia disserens ad monachos verteram. Quorum tibi exempla proponens, non dicam aurum et argentum et ceteras opes, sed ipsam terram caelumque despicies et Christo copulata cantabis: Pars mea dominus.Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas habere debemus, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat: horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam nemo qui nesciat. Nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur gratiae creatori. Noctibus bis terque surgendum, revolvenda de scripturis, quae memoriter tenemus. Egredientes hospitium armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat ante, quam sessio, nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur. Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. Nulli detrahas nec adversus filium matris tuae ponas scandalum. Tu quae es, ut alienum servum judices? Suo domino stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nec, si biduo ieiunaveris, putes te non ieiunante meliorem. Tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur; tu vexationem mentis et ventris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et Deo gratias refert. Unde cotidie clamat Esaias: Non tale ieiunium elegi, dicit dominus, et iterum: In diebus enim ieiuniorum invenientur voluntates vestrae et omnes, qui sub potestate vestra eunt, stimulatis. Si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis? Quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nox occupat, sed luna integra derelinquit? Te ipsam considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari.Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes posscssionum reditus et cotidianas domus impensas subputant. Neque enim undecim apostoli Iudae proditione sunt fracti nec Phygelo et Alexandro faciente naufragium ceteri a cursu fidei substiterant. Nec dicas: Illa et illa suis rebus fruitur; honoratur ab omnibus; fratres ad eam conveniunt et sorores: numquid ideo virgo esse desivit? Primum dubium, an virgo sit talis. Non enim, quomodo videt homo, videbit Deus. Homo videt in facie, Deus videt in corde. Dehinc, etiam si corpore virgo est, an spiritu virgo sit, nescio. Apostolus autem ita virginem definivit: Ut sit sancta et corpore et spiritu. Ad extremum habeat sibi gloriam suam; vincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et vivat! Nos meliora exempla sectemur. Propone tibi beatam Mariam, quae tantae extitit puritatis, ut mater esse domini mereretur. Ad quam cum angelus Gabriel in viri specie descendisset dicens: Ave, gratia plena, dominus tecum, consternata respondere non potuit; nunquam enim a viro fuit salutata. Denique nuntium discit et loquitur et, quae hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida. Potes et tu esse mater domini. Accipe tibi tomum magnum, novum et scribe in eo stilo hominis velociter spolia detrahentis, et, cum accesseris ad prophetissam et conceperis in utero et pepereris filium, dic: A timore tuo, domine, concepimus et doluimus et peperimus; spiritum salvationis tuae fecimus super terram. Tunc et filius tuus tibi respondebit et dicet: Ecce mater mea et fratres mei.