At nunc plerasque videas armaria stipare vestibus, tunicas mutare cotidie et tamen tineas non posse superare. Quae religiosior fuerit, unum exterit vestimentum et plenis areis pannos trahit. Inficitur membrana colore purpureo, aurum liquescit in litteras, gemmis codices vestiuntur et nudus ante fores aerum Christus emoritur. Cum manum porrexerat, bucinant; cum ad agapen vocaverint, praeco conducitur. Vidi nuper—nomina taceo, ne saturam putes—nobilissimam mulierum Romanarum in basilica beati Petri semiviris antecedentibus propria manu, quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus. Interea—ut usu nosse perfacile est—anus quaedam annis pannisque obsita praecurrit, ut alterum nummum acciperet; ad quam cum ordine pervenisset, pugnus porrigitur pro denario et tanti criminis reus sanguis effunditur. Radix malorum omnium est avaritia, ideoque et ab apostolo idolorum servitus appellatur. Quaere primum regnum Dei et haec omnia adponuntur tibi. Non occidet dominus fame animam iusti: Iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. Helias corvis ministrantibus pascitur; vidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus venerat, alit. Petrus apostolus: Argentum, inquit, et aurum non habeo; quod autem habeo, hoc tibi do. In nomini domini Iesu Christi surge et ambula. At nunc multi, licet sermone taceant, re loquuntur: Fidem et misericordiam non habeo; quod autem habeo, aurum et argentum non do tibi. Habentes igitur victum et vestimentum his contenti sumus. Audi, Iacob in sua oratione quid postulet: Si fuerit dominus Deus mecum et servaverit me in via hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum et vestem ad induendum.Tantum necessaria deprecatus est et post annos viginti dives dominus et ditior pater ad terram revertitur Chanaan. Infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et avaritiam doceant esse fugiendam.Verum quia nunc ex latere de ea dicitur et suo, si Christus adnuerit, volumini reservatur, quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referam. Quidam e fratribus parcior magis quam avarior et nesciens triginta argenteis dominum venditum centum solidos, quos lina texendo quaesierat, moriens dereliquit. Initum inter monachos consilium—nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant—quid facto opus est. Alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos. Macarius vero et Pambos et Isidorus et ceteri, quos patres vocant, sancto in eis loquente spiritu decreverunt infodiendos esse cum domino suo dicentes: Pecunia tua tecum in perditionem. Nec hoc crudeliter quisquam factum putet: tantus per totam Aegyptum cunctos terror invasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis.Et quoniam monachorum fecimus mentionem et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper adcommoda. Tria sunt in Aegypto genera monachorum: coenobium, quod illi 'sauhes' gentili lingua vocant, nos in commune viventes possumus appellare; anchoretae, qui soli habitant per deserta et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur; tertium genus est, quod dicunt remnuoth, deterrimum atque neglectum et quod in nostra provincia aut solum aut primum est. Hi bini vel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione viventes, et de eo, quod laboraverat, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta, communia. Habitant autem quam plurimum in urbis et castellis, et, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii. Inter hos saepe sunt iurgia, quia suo viventes cibo non patiuntur se alicui esse subiectos. Re vera solent certare ieiuniis et rem secreti victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia: laxae manicae, caligae folli-cantes, vestis grossior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractatio clericorurn, et si quando festior dies venerit, saturantur ad vomitum.His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis veniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos vocari coenobium diximus. Prima apud eos confoederatio est oboedire maioribus et, quidquid iusserint, facere. Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. Manent separati, sed iunctis cellulis. Usque ad horam nonam quasi iustitium est: nemo pergit ad alium exceptis his, quos decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem vocant, incipit disputare. Quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare. Dicentis laus in fletu est audientum. Tacite volvuntur per ora lacrimae et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum levatis intra se dicere: Quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et volabo et requiescam? Post hoc concilium solvitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas vicissim ministrant. Nullus in cibo strepitus, nemo comedens loquitur. Vivuntur pane, leguminibus et olere, quae sale et oleo condiuntur. Vinum tantum senes accipiunt, quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens. Dehinc consurgunt pariter et hymno dicto ad praesepia redeunt. Ibi usque ad vesperam cum suis unusquisque loquitur et dicit: Vidistis illum et illum, quanta in ipso sit gratia, quantum silentium, quam moderatus incessus?