Nec tibi diserta multum velis videri aut lyricis festiva carminibus metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur. Adeo illis adulterium etiam linguae placet. Quae enim communicatio luci ad tenebras, qui consensus Christo et Belial? Quid facit cum psalterio Horatius? cum evangeliis Maro? cum apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem? Et licet omnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur, tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum. Referam tibi meae infelicitatis historiam.Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam; post noctium crebras vigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus. Si quando in memet reversus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requie—quod dictu quoque incredibile sit—sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem. Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem. Interrogatus condicionem Christianum me esse respondi: et ille, qui residebat, Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus; ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Ilico obmutui et inter verbera—nam caedi me iusserat—conscientiae magis igne torquebar illum mecum versiculum reputans: In inferno autem quis confitebitur tibi? Clamare tamen coepi et heiulans dicere: Miserere mei, domine, miserere mei Haec vox inter flagella resonabat.Tandem ad praesidentibus genua pro-voluti, qui adstiterant, precabantur, ut veniam tribueret adulescentiae, ut errori locum patientiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. Ego, qui tanto constrictus articulo vellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere: Domine, si umquam habuero codices saecularcs, si legero, te negavi. In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos et mirantibus omnibus oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat aut vana somnia, quibus saepe deludimur. Teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui—ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem!—liventes habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum et tanto dehinc studio divina legisse, quanto mortalia ante non legeram.Avaritiae quoque tibi vitandum est malum, non quo aliena non adpetas—hoc enim et leges publicae puniunt,—sed quo tua, quae sunt aliena, non serves. Si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est, de qua alibi dicitur: Redemptio viri propriae divitiae. Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odiet et alterum amabit, aut unum patietur et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae, id est divitiis. Nam gentili Syrorum lingua mammon a divitiae nuncupantur Cogitatio victus spinae sunt fidei, radix avaritiae, cura gentilium. At dices: Puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum. Si ad senectam venero, si aegrotare coepio, quis mei miserebitur? Audi ad apostolos loquentem Iesum: Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis, neque corpori. vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esea et corpus plus est quam vestimentum? Respieite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater vester caelestis pascit illa. Si vestis defuerit, lilia proponentur; si esuriens, beatos audies pauperes et esurientes; si aliquis adflixerit dolor, legito: Propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis, et: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colafizet, ne extollar. Laetare in omnibus iudiciis Dei; Exultaverunt, enim, filiae Iudae in omnibus iudiciis tuis, domine. Illa tibi semper in ore vox resonet: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam, et: Nihil intulimus in hune mundum nee auferre quid possumus.