Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius. Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem viderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie vix unum oculum liberant ad videndum; vestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque; venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium. Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.Sed ne tantum videar disputare de feminis, viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes. Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit. Qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtivis noctium cibis protrahunt; pudet reliqua dicere, ne videar invehi potius quam monere. Sunt alii—de mei ordinis hominibus loquor—qui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius videant. Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam clericos. Quidam in hoc omne studium vitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant. E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas. Cum sole festinus exsurgit; salutandi ei ordo disponitur; viarum conpendia requiruntur, et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur. Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere. Huic inimica castitas, inimica ieiunia; prandium nidoribus probat et altilem quae vulgo nominatur. Os barbarum et procax et in convicia semper armatum. Quocumque te verteris, primus in facie est.Quidquid novum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae. Equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum.Variis callidus hostis pugnat insidiis. Sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas fecerat dominus Deus super terram. Unde et apostolus: Non, inquit, ignoramus eius astutias. Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis. Si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere: Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Aut si non est, qui possit exponere, melius est aliquid nescire securam, quam cum periculo discere. Memento, quoniam in medio laqueorum ambulas et multae veteranae virgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus. Si quae ancillae sunt comites propositi tui, ne erigaris adversus eas, ne infleris ut domina. Unum sponsum habere coepistis, simul psallitis Christo, simul corpus accipitis, cur mensa diversa sit? Pro-vocentur et aliae. Honor virginum sit invitatio ceterarum. Quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum. Si qua simulat fugiens servitutem, huic aperte apostolum lege: Melius est nubere quam uri. Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum. quasi quasdam pestes abice. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. Nulla illis nisi ventris cura est et quae ventri proxima. Istiusmodi hortari solent et dicere: Mi catella, rebus tuis utere et vive, dum vivis, et: Numquid filiis tuis servas? Vinosae atque lascivae quidvis mali insinuant, ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt, et cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt.