Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. Oras: loqueris ad sponsum; legis: ille tibi loquitur, et, cum te somnus oppresserit, veniet post parietem et mittet manum suam per foramen et tanget ventrem tuum, et tremefacta consurges et dices: Vulnerata caritatis ego sum, et rursus ab eo audies: Hortus conclusus soror mea sponsa; hortus conclusus, fons signatus. Cave ne domum exeas, ne velis videre filias regionis alienae, quamvis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. Nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos civitatis. Dicas licet: Surgam et circumibo in civitate, in foro et in plateis et quaeram quem dilexit anima mea, et interroges: Nunquid, quem dilexit anima mea, vidistis? nemo tibi respondere dignabitur. Sponsus in plateis non potest inveniri— Arta et angusta via est, quae ducit ad vitam —denique sequitur: Quaesivi eum et non inveni eum, vocavi eum et non respondit mihi. Atque utinam non invenisse sufficiat. Vulneraberis, nudaberis et gemebunda narrabis: Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me, vulneraverunt me, tulerunt theristrum meum a me. Si autem hoc exiens patitur illa, quae dixerat: Ego dormio et cor meum vigilat, et: Fasciculus stactae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur, quid de nobis fiet, quae adhuc adulescentiae sumus, quae sponsa intrante cum sponso remanemus extrinsecus? Zelotypus est Iesus, non vult ab aliis videri faciem tuam.Excuses licet atque causeris: Adducto velamine ora contexi, te quaesivi, tibi dixi: Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum, indignabitur, tumebit, et dicet: Si non cognoveris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. Sis, inquit, pulchra et inter omnes mulieres species tua diligatur ab sponso, nisi te cognoveris et omni custodia servaveris cor tuum, nisi oculos iuvenum fugeris, egredieris de thalamo meo et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris.Itaque, mi Eustochia, filia, domina, conserva, germana—aliud enim aetatis, aliud meriti, illud religionis, hoc caritatis est nomen—audi Esaiam loquentem: Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini. Foris vagentur virgines stultae, tu intrinsecus esto cum sponso, quia, si ostium cluseris et secundum evangelii praeceptum in occulto oraveris patrem tuum, veniet et pulsabit et dicet: Ecce ego sto ante ianuam et pulso. Si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum, et tu statim sollicita respondebis: Vox fratruelis mei pulsantis: aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea. Nec est, quod dicas: Dispoliavi me tunicam meam, quomodo induar eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens: Aperui fratrueli meo, fratruelis meus pertransiit. Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? Aperiantur Christo, claudantur diabolo secundum illud: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum ne dederis ei Danihel in cenaculo suo—neque enim manere poterat in humili—fenestras ad Hierusalem apertas habuit: te tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde videas civitatem Dei. Ne aperias illas fenestras, de quibus dicitur: Mors intravit per fenestras vestras.Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardore capiaris. Quomodo, inquit Iesus, potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? Vide, quale malum sit, quod qui habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: Quoniam gloriatio mea es tu, et: Qui gloriatur, in domino glorietur, et: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem, et: Mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, et illud: In te laudabimur tota die, et: In domino laudabitur anima mea. Cum facis elemosynam, Deus solus videat. Cum ieiunas, laeta sit facies tua. Vestis nec satis munda nec sordida et nulla diversitate notabilis, ne ad te obvia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. Frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: cave ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris. Ne satis religiosa velis videri nec plus humilis, quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras. Plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur, adpetitur. Ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures invenio extraneos; hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naevorum sorde respergitur. Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei Novi et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere. Unde et super ea scribere supersedi. Stultissimum quippe est docere, quod noverit ille, quem doceas.