Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum. Nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo. Verum, ne penitus videar omisisse, nunc dicam, quod cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum solvit, orare non possit, aut oramus semper et virgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio serviamus. Et si nupserit, inquit, virgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. In quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem virginum pertinet, exquisierit, ordinant, expresserit.Nobis diverso tramite inceditur: virginitatem non efferimus, sed servamus. Nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. Qui perseveraverit, inquit, usque ad finem, hie salvus erit, et: Multi vocati, pauci autem electi. Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat. Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est. Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis. Praecessit umbra, nunc veritas est. Tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici vident oculi. Non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum Dei monstrat Assyriis, sed Assyrii videre, quod cuperent. Denique frequentibus bellis Iudaea convulsa vasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma vitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.Ne declines aurem tuam in verba mala. Saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium. Si libenter audias, virgo, quod dicitur, si ad ridicula quaeque solvaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaveris, negant. Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus, Ecce vera Christi ancilla, dicentes, ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum invenire non potuit. Naturali ducimur malo: adulatoribus nostris libenter favemus et, quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. Sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et intrinsecus deaurata, custos legis domini. Sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. Super hoc propitiatorio quasi super cherubim sedere vult dominus. Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas. Nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus; dominus te necessariam habet. Quod si voluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt. Iesus ingressus templum omnia, quae templi non erant, proiecit. Deus enim zelotes est et non vult domum patris fieri speluncam latronum. Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur; sponsus consurgit iratus et dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta.Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferatur—et certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat: Martha, inquit, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; pauca autem necessaria sunt aut unum. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam. Sorores tuae cursitent et quaerant, quomodo Christum hospitem habeant; tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic: Inveni eum, quem quaerebat anima mea; tenebo eum et non dimittam eum, et ille respondeat: Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genetrici suae, caelesti videlicet Hierusalem.