Qui et in alio loco lapis praedicator de monte sine manibus significante propheta virginem nasciturum de virgine. Manus quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: Sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt—inpar numerus est mundus—quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur; quod milites vestimentis Iesu sorte divisis caligas non habuere, quas tollerent. Nec enim potuerat habere dominus, quod prohibuerat in servis.Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi virgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de concha margaritum. Numquid, qui arat, tota die arabit? Nonne et laboris sui fruge laetabitur? Plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. Quid invides, mater, filiae? Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus in tuo adolevit sinu, tu illam sedula pietate servasti: indignans, quod noluit militis uxor esse, sed regis? Grande tibi beneficium praestitit: socrus Dei esse coepisti. De virginibus, inquit apostolus, praeceptum domini non habeo: cur? Quia, et ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriae voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit: Volo autem omnes esse sicut me ipsum, et infra: Dico autem in-nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego, et in alio loco: Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli? Quare non habet domini de virginitate praeceptum? Quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque vitam hominibus extorquere et id quodam more damnare, quod conditum est.Alia fuit in veteri lege felicitas. Beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae, et repromissio divitiarum, et: Non erit infirmus in tribubus tuis. Nunc dicitur: Ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum;6 nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diviti praefertur in purpura; nunc, qui infirmus est, fortior est. Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur et conclusam vulvam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim vero increscente segete messor inmissus est. Virgo Helias, Helisaeus virgo, virgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: Et tu ne accipias uxorem. Sanctificatus in utero captivitate propinquante uxorem prohibetur accipere. Aliis verbis id ipsud apostolus loquitur: Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? Tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes. In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo regi servitura coniugia? Quo parvulos, quos propheta conploret dicens: Adhaesit lingua laetantis ad faucem ipsius in siti. Parvuli postulaverunt panem, et, qui frangeret eis, non erat? Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eva pariebat. Postquam vero virgo concepit in utero et peperit nobis puerum, cuius principatus in umero eius, Deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors per Evam, vita per Mariam.Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut Filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos in terris. Tunc Olofernae caput Iudith continens amputavit; tunc Aman, quod interpretatur iniquitas, suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: Qui vult venire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me. Nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet; ne forsitan contristeris, si anguste manseris. Qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.