Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla. Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus; David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium. Ubi et illud breviter adtende, quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter ad Deum paenitens loquitur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci. Rex enim alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit. per parietem, recessit a domino, quia amator mulierum fuit. Et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium.Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum. Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem praebebunt et necdum sati hominis homicidium faciunt. Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. Istae sunt, quae solent dicere: Omnia munda mundis. Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus. Cur me abstineant a cibis, quos Deus creavit ad utendum? Et si quando lepidae et festivae volunt videri et se mero ingurgitaverint, ebriati sacrilegium copulantes aiunt: Absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam. Et quam viderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam vocant, et consequenter; tali enim proposito ieiunium heresis est. Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtivis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam: Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu. Purpura tantum in veste sit tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior et per humeros maforte volitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus,: haec est apud illas tota virginitas. Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant: libenter talibus non placemus.Pudet dicere, pro nefas! Triste, sed verum est: unde in ecclesias agapetarum pestis introiit? Unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? Immo unde novum concubinarum genus? Plus inferam: unde meretrices univirae? Eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si aliquid aestimemus. Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium. Istiusmodi homines in Proverbiis Salomonis arguit Deus dicens: Alligabit quis ignem in sinu et vestimenta eius non conburentur? aut ambulabit supra carbonis ignis et pedes illius non ardebunt?Explosis igitur et exterminatis his, quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris. Et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense viduata est. O infelix humana condicio et futuri nescia! Et virginitatis coronam et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter videre, quod contemnens virgo esse voluisti. Si sibi solent adplaudere mulierculae de iudicibus viris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facias iniuriam viro tuo? Ad hominis coniugem Dei sponsa quid pro-peras? Disce in hac parte superbiam sanctam, scito te illis esse meliorem. Neque vero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas cunuchorum greges saepiunt i et in quarum vestibus adtenuata in filum metalla! texuntur, sed etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit, non quo mortem optare debuerint maritorum, sed quo datam occasionem pudicitiae libenter arripere. Nunc vero tantum veste mutata pristina non mutatur ambitio. Praecedit caveas basternarum ordo semivir et rubentibus buccis cutis farsa distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sedi quaerere. Plena adulatoribus domus, plena convivis! Clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et! timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes velle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. Illae interim, quael sacerdotes suo vident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant.