Et hi autem probentur primam et sic ministrent nullum crimen habentes. Vae illi homini, qui vestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam! Nihil superest, nisi ut statim audiat: Amice, quomodo huc venisti? et illo obmutescente dicatur ministris: Tollite illum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Vae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reservarit! Ilico indignantis domini clamore ferietur: Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris exegissem? id est: deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. Dum enim tu, ignavus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam dupli-care poterat, occupasti. Quam ob rem sicut is, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis.Non omnes episcopi episcopi. Adtendis Petrum, sed et Iudam considera. Stephanum suspicis, sed et Nicolaum respice, quem dominus in Apocalypsi sua odit; qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Ophitarum heresis ex illa radice nascatur. Probet se unusquisque et sic accedat. Non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono spiritus sancti inundatur; presbyteros Danihel puer iudicat; Amos ruborum mora destringens repente propheta est; David pastor adlegitur in regem; minimum discipulum Iesus amat plurimum. Inferius, frater, accumbe, ut minore veniente sursum iubearis accedere. Super quem dominus requiescit, nisi super humilem et quietum et trementem verba sua? Cui plus creditur, plus ab eo exigitur. Potentes potenter tormenta patientur. Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum loco moveat. Aedificaturus turrem futuri operis sumptus supputa. Infatuatum sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur. Monachus si ceciderit, rogabit pro eo sacerdos; pro sacerdotis lapsu quis rogaturus est?Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est. O desertum Christi floribus vernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis extruitur! O heremus .familiari Deo gaudens! Quid agis, frater, in saeculo, qui maior es mundo? Quam diu te tectorum umbrae premunt? Quam diu fumeus harum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet sarcina carnis abiecta ad purum aetheris volare fulgorem. Paupertatem times? sed beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris? sed nemo athleta sine sudoribus coronatur. De cibo cogitas? sed fides famem non sentit. Super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra confidere? sed dominus tecum iacet. Squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. Infinita heremi vastitas terret? sed tu paradisum mente deambula. Quotienscumque illuc cogitatione conscendens, totiens in heremo non eris. Scabra sine balneis adtrahitur cutis? sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavare. Et, ut breviter, ad cuncta apostolum audias respondentem: Non sunt condignae passiones huius saeculi ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Delicatus es, carissime, si et hic vis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo.Veniet, veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induat et immortali-tatem. Beatus servus, quem dominus invenerit vigilantem. Tunc ad vocem tubae pavebit terra cum populis, tu gaudebis. Iudicaturo domino lugubre mundus immugiet; tribus ad tribum ferient pectora; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt; exhibebitur cum prole sua vere tunc ignitus Iuppiter; adducetur et cum suis stultus Plato discipulis; Aristoteli argumenta non proderunt. Tunc tu rusticanus et pauper exultabis, ridebis et dices: Ecce crucifixus Deus meus, ecce iudex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit. Hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Aegyptum, hic vestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites. Cerne manus, Iudaee, quas fixeras cerne latus, Romane, quod foderas. Videte corpus, an idem sit, quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos. Ut haec tibi, frater, dicere, ut his interesse contingat, qui nunc labor durus est?