Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus; immo apostoli disce sententiam, qui ait: Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi. Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens: Mortificate membra vestra, quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei. Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum. Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare iustitiam; neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit; non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta. Animadverte, frater: non tibi licet de tuis quicquam habere rebus. Omnis, inquit dominus, qui non renuntiaverit cunctis quae possidet, non potest meus esse discipulus.Cur timido animo Christianus es? Respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris? Hereditatem expectas saeculi, coheres Christi? Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum: quid facis in turba, qui solus es? Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio. In illo aestu Charybdis luxuriae salutem vorat, ibi ore virgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur; hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat vincla capiendis. Nolite credere, nolite esse securi. Licet in morem stagni fusum aequor adrideat, licet vix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hic campus montes habet, intus inclusum est periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, vela suspendite. Crux antemnae figatur in frontibus: tranquillitas ista tempestas est. Quid ergo? quicumque in civitate sunt, Christiani non sunt? Non est tibi eadem causa, quae ceteris. Dominum ausculta dicentem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua et da pauperibus et veni, sequere me. Tu autem perfectum te esse pollicitus es. Nam cum derelicta militia castrasti te propter regnum caelorum, quid aliud quam perfectam sectatus es vitam? Perfectus autem servus Christi nihil praeter Christum habet; si praeter Christum habet, perfectus non est. Et si perfectus non est, cum se perfectum Deo fore pollicitus sit, ante mentitus est. Os, autem, quod mentitur, occidit animam. Igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, dominum fefellisti.Divinis evangelium vocibus tonat: Non potestis duobus dominis servire, et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino serviendo? Vociferatur ille saepe: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.Quodsi nihil habes, ut responsurum te scio, cur tam bene paratus ad bella non militas? Nisi forte in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua dominus signa non fecerit. Et cur id? Cum auctoritate sume rationem: Nemo propheta in sua patria honorem habet. Non quaero, inquies, honorem; sufficit mihi conscientia mea. Neque dominus quaerebat, quippe qui, ne a turbis rex constitueretur, aufugit. Sed ubi honor non est, ibi contemptus est; ubi contemptus, ibi frequens iniuria; ubi autem iniuria, ibi et indignatio; ubi indignatio, ibi quies nulla; ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur; ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici. Ex hac supputatione illa summa nascitur, monachum perfectum in patria sua esse non posse. Perfectum autem esse nolle delinquere, est.Sed de hoc gradu pulsus provocabis ad clericos: An de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur? Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant. Sed alia, ut ante praestruxi, monachi causa est, alia clericorum. Clerici oves pascunt, ego pascor; illi de altario vivunt, mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radices, si munus ad altare non defero. Nee possum obtendere paupertatem, cum in evangelio anum videam duo, quae sola sibi supererant, aera mittentem. Mihi ante presbyterum sedere non licet; illi, si peccavero, licet tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Et in veteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecto contemptum expiabat cruore. Nunc vero inoboediens spiritali mucrone truncatur aut eiectus de ecclesia rabido daemonum ore discerpitur. Quod si te quoque ad eundem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu. Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Scimus ista, sed iunge, quod sequitur: Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum. Et ceteris de eo, quae sequuntur, explicitis non minore* in tertio gradu adhibuit diligentiam dicens: Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura.