QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit. Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas. Verum tu quasi parvulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fovisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam. Tacerem? Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram. Impensius obsecrarem? Sed audire nolebas, quia similiter non amabas. Quod unum potuit, spreta caritas fecit. Quem praesentem retinere non valuit, quaerit absentem. Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, invitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, iam propera. Nolo pristinarum necessitatum recorderis—nudos amat heremus—nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. Qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adponentur nobis. Non pera tibi sumenda, non virga est; adfatim dives est, qui cum Christo pauper est.Sed quid ago? Rursus inprovidus obsecro? Abeant preces, blandimenta discedant; debet amor irasci. Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. Quid facis in paterna domo, delicate miles? Ubi vallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? Ecce de caelo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem? Corpus adsuetum tunica loricae non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. Audi edictum regis tui: Qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri. Ecce adversarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola! Pietatis genus est in hac re esse crudelem.Veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam, quo Hierosolymam caelestem vir fortis coronatus incedas. Tunc municipatum cum Paulo capies, tunc et parentibus tuis eiusdem civitatis ius petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut vinceres, incitavi. Neque vero nescio, qua te nunc dicas conpede praepediri. Non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides. Et nos per ista transivimus. Nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adolevisti, vernulae aiunt: Cui nos servituros relinquis? Nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat: Morituros expecta paulisper et sepeli. Forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens .mamma lallare congeminet. Dicant, si volunt, et grammatici: In te omnis domus inclinata recumbit. Facile rumpit haec vincula amor Christi et timor gehennae. At scriptura praecipit parentibus obsequendum: sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo? Propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo? Domino passuro timide consulens Petrus scandalum fuit. Paulus retinentibus fratribus, ne Hierosolymam pergeret, respondit: Quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? Ego non solum ligari, sed mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi. Aries iste pietatis, quo fides quatitur, evangelii retundendus est muro: Mater mea et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt voluntatem patris mei, qui in caelis est. Si credunt in Christo, faveant mihi pro eius nomine pugnaturo; si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos.Sed hoc, ais, in martyrio. Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos,futura praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille, mille nocendi artes: et ego infelix victorem me putabo, dum capior?