CAUSA difficilis parvulae scribere, quae non intellegat, quid loquaris, cuius animam nescias, de cuius periculose voluntate promittas, ut secundum praeclari oratoris exordium spes magis in ea laudanda quam res sit. Quid enim horteris ad conti nentiam, quae placentas desiderat, quae in sinu matris garrula voce balbuttit, cui dulciora sunt mella quam verba? Audiat profunda apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat? Evangelii intellegat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium hebebatur sensus? Ut parenti subiciatur, horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistulium post lectura suscipiat; interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet; interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur. Aliis contra videtur. Quid enim, aiunt, si ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret. Tale quid et Israhcletico fecisse dominum populo, ut cupientibus Aegyptias carnes usque ad nauseam et vomitum praeberet examina corturnicum, multosque saeculi prius homines facilius carere experta corporis voluptate quam cos, qui a pueritia libidinem nesciant; ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire; mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur. Unde et in domini mel sacrificiis non offerri ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accendi in templo Dei, quod de amaritudine exprimitur olivarum, pascha quoque cum amaritudinibus comedi in azymis sinceritatis et veritatis, quos qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et propheta mystice cantat: Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum.Quid igitur? Luxuriandum est in adulescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit, inquiunt; Unusquisque, enim, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Circumcisus quis, id est virgo, vocatus est: non adducat praeputium, hoc est non quaerat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis indutus est. In praeputio quis vocatus est, hoc est habens uxorem et matrimonio pelle circumdatus: non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt. Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino serviunt libertate. Quod loquimur, non in universum loquimur, sed in parte tractamus, nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. Ad utrumque sexum, non solum ad vas infirmius, noster sermo diligitur. Virgo es: quid te mulieris delectat societas? Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertae securus ascendis? Nescis, quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraveris aut—ut levissime dicam—postea desideraturus sis. Sed ad ministerium iste sexus est aptior. Elige ergo anum, elige deformem, elige probatae in domino continentiae. Quid te adulescentia, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdatis et iuxta serpentem mortiferum securum dormire te credis? An non habitas in eodem hospitio, in nocte dumtaxat?