In hac tranquillitate et domini servitute heretica in his provinciis exorta tempestas cuncta turbavit et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui invenitque protinus patella operculum et Romanae fidei purissimum fontem lutosa caeno permiscuere vestigia. Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret. Tunc librorum infamis interpretatio, tunc discipulus vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum contradictio et Pharisaeorum turbata schola. Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.Laudat salvator in evangelio vilicum iniquitatis, quod contra dominum quidem, attamen pro se prudenter fecerit. Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam: Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas; in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam eos. Dicas: Quo hoc? ad laudem Marcellae. Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint. Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua.De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc inpletum est: Putas, veniens filius hominis inveniet fidem super terram? Refrigerata caritate multorum pauci, qui amabant fidei veritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput, contra quos omnes opes parabantur, ita ut Barnabas quoque adduceretur in illam simulationem, immo apertum parricidium, quod non viribus sed voluntate commisit. Sed ecce universa tempestas domino flante deleta est et expletum vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum, et illud evangelicum: Stulte, hac noete aufertur anima tua abs te; quae autem praeparasti, cuius erunt?Dum haec aguntur in Iebus, terribilis de occidente rumor adfertur obsideri Romam et auro salutem civium redimi spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam vitam quoque amitterent. Haeret vox et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur urbs, quae totum cepit orbem, immo fame perit ante quam gladio et vix pauci, qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam, posuerunt cadavera servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem ipsorum sicut aquam in circuitu Hierusalem et non erat, qui sepeliret. ' Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet aut possit lacrimis aequare dolorem? Urbs antiqua ruit multos dominata per annos Plurima perque vias sparguntur inertia passim Corpora perque domos, et plurima mortis imago.