Cum interim, ut tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingre- ditur— Sit mihi fas audita loqui, immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam—intrepido vultu excepisse dicitur introgressos; cumque posceretur aurum et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur: Nuda exivi de ventre matris meae, nuda et redeam. Sicut domino visum est, ita et factum est. Sit nomen domini benedictum.Post aliquot menses sana, integra vegetoque corpusculo dormivit in domino et te paupertatulae suae, immo per te pauperes reliquit heredes claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis, dum inter lacrimas tuas illa rideret consci- entia vitae bonae et praemiis futurorum. Haec tibi, Marcella venerabilis, et haec tibi. Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi non eloquii venustate sed voluntate gratissimi in vos animi et Deo et legentibus placere desiderans.