Aegyptiorum monasteria hanc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant, non tam propter victus necessaria quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos.Dum essem iuvenis et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram; quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam. Et gratias ago domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio.Dicam et aliud, quid in Aegyptio viderim. Graecus adulescens erat in eoenobio, qui nulla continentiae, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imperat cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam iniuriam primus veniret ad querimonias. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium; nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suam callide opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adulescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: Papae, inquit, vivere non licet, et fornicari libet? Hic si solus fuisset, quo adiutore superasset?Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere. Quod et Asuero septem principes fecere Persarum, ut Vasti reginae desiderium aliarum puellarum amore conpesecrent. Illi vitium vitio peccatumque peccato remediantur, nos amore virtutum vitia superemus. Declina, ait, a malo et fac bonum; quaerere pacem et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo; pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nee sufficit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, quae exsuperat omnem sensum, in qua habitatio Dei est dicente propheta: Et factus est in pace locus eius, pulchreque persecutio pacis dicitur iuxta illud apostoli: Hospitalitatem persequentes, ut non levi citatoque sermone et—ut ita loquar—summis labiis hospites invitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio.Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt; grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus, iudex unus provinciae. Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator, in domo unus dominus; in quamvis grandi exercitu unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas, quod iuberis, habeas, quantum acceperis, vestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persolvas, subiciaris, cui non vis, lassus ad stratum venias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuo—in quo non dulcedo vocis sed mentis affectus quaeritur scribente apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente, et: Cantantes in cordibus vestris: legerat enim esse praeceptum: psallite sapienter —servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse: Audi, Israhel, et tace.Tantis negotiis occupatus nullis vacabis cogitationibus et, dum ab alio transis ad aliud opusque succedit operi, illud solum mente retinebis, quod agere conpelleris.